LOGOI

Passage

Pliny the Elder, Naturalis Historia 21.9.p4

lat pliny elder phi001 perseus lat2

Folio coronat et trifolium. tria eius genera: miny- anthes vocant Graeci, alii asphaltion, maiore folio, quo utuntur coronarii; alterum acuto oxytriphyllon; tertium ex omnibus minutissimum. inter haec nervosi cauliculi quibusdam , ut maratho, hippomaratho, myophono; utuntur et ferulis, corymbis hederae et flore purpureo et in alio genere earum silvestribus rosis simili. sed in his quoque colos tantum delectat, odor autem abest. et cneori duo genera, nigri atque candidi; hoc et odoratum, ramosa ambo. florent post aequinoctium autumnum.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable