LOGOI

Passage

Pliny the Elder, Naturalis Historia 22.17.p1

lat pliny elder phi001 perseus lat2

Helxinen aliqui perdicium vocant, quoniam perdices ea praecipue vescantur, alii sideritem, nonnulli parthenium. folia habet mixtae similitudinis plantagini et marruvio, cauliculos densos, leviter rubentes, semina in capitibus lappaceis adhaerescentia vestibus, unde et helxinen dictam volunt. sed nos qualis vera esset helxine diximus priore libro. haec autem inficit lanas, sanat ignes sacros et tumores collectionesque omnes et adusta, panos. sucus eius cum psimithio ignes sacros et guttura incipientia turgescere, item veterem tussim cyatho hausto et omnia vitia umida , sicut tonsillas et aures cum rosaceo. inponitur et podagris cum caprino sebo ceraque Cypria.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable