Passage
Pliny the Elder, Naturalis Historia 22.2.p1
lat pliny elder phi001 perseus lat2
iam vero infici vestes scimus admirabili fuco, atque, ut sileamus Galatiae, Africae, Lusitaniae grani coccum imperatoriis dicatum paludamentis, transalpina Gallia herbis Tyria atque conchylia tinguit et omnes alios colores. nec quaerit in profundis murices seque obiciendo escam, dum praeripit, beluis marinis intacta etiam ancoris scrutatur vada, ut inveniat per quod facilius matrona adultero placeat, corruptor insidietur nuptae: stans et in sicco carpit, quo frugem modo. sed culpant ablui usu; alioqui fulgentius instrui poterat luxuria, certe innocentius.