Passage
Pliny the Elder, Naturalis Historia 22.22.p10
lat pliny elder phi001 perseus lat2
Estur et caucalis feniculo similis, brevi caule, flore candido, cordi utilis. sucus quoque eius bibitur, stomacho perquam commendatus et urinae calculisque et harenis pellendis et vesicae pruritibus. extenuat et lienis, iocineris reniumque pituitas. semen menses feminarum adiuvat bilemque a partu siccat. datur et contra profluvia geniturae viris. Chrysippus et conceptionibus earn putat conferre multum. bibitur in vino ieiunis. inlinitur et contra venena marinorum, sicut Petrichus in carmine suo significat. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable