Passage
Pliny the Elder, Naturalis Historia 22.22.p13
lat pliny elder phi001 perseus lat2
Scolymum quoque in cibos recipit oriens et alio nomine limoniam appellat. frutex est numquam cubitali altior tristisque foliorum aculeis, radice nigra, sed dulci, Eratostheni quoque laudata in pauperis cena. urinam ciere praecipue traditur, sanare lichenas et lepras ex aceto, venerem stimulare in vino Hesiodo et Alcaeo testibus, qui florente ea cicadas acerriini cantus esse et mulieres libidinis avidissimas virosque in coitum pigerrimos scripsere , velut providentia naturae hoc adiumento tunc valentissimo . item graveolentiam alarum emendat radicis emedullatae uncia, in vini Falerni heminis tribus decocta ad tertias et a balineo ieiuno itemque post cibum cyathis singulis pota. mirum est, quod Xenocrates promittit experimento, vitium id ex alis per urinam effluere. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable