Passage
Pliny the Elder, Naturalis Historia 22.22.p4
lat pliny elder phi001 perseus lat2
Acanthi, topiariae et urbanae herbae lato longoque folio crepidines marginum adsurgentiumque pulvinorum toros vestientis, duo genera sunt: aculeatum et crispum, quod brevius, alterum leve, quod aliqui paederota vocant, alii melamphyllum. huius radices ustis luxatisque mire prosunt, item ruptis, convulsis, et phthisin metuentibus, id coctae cibo, maxime tisana. podagris quoque inlinuntur tritae et calefactae, e sale calidis.