LOGOI

Passage

Pliny the Elder, Naturalis Historia 22.22.p8

lat pliny elder phi001 perseus lat2

Scandix quoque in olere silvestri a Graecis ponitur , ut Ophion et Erasistratus tradunt. item decocta alvum sistit, semine singultus confestim ex aceto sedat. inlinitur ambustis, urinas ciet. decoctae sucus prodest stomacho, iocineri, renibus, vesicae. haec est quam Aristophanes Euripidi poetae obicit ioculariter: matrem eius ne olus quidem legitimum venditasse, sed scandicem. eadem erat enthryscum, si teneriora folia et odoratiora haberet. peculiaris laus eius, quod fatigato venere corpori succurrit marcentesque iam senio coitus excitat. sistit profluvia alba feminarum.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable