Passage
Pliny the Elder, Naturalis Historia 22.23.p2
lat pliny elder phi001 perseus lat2
Imbribus proveniunt omnia haec, imbre et silphium venit primo, ut dictum est. ex Syria nunc hoc maxime inportatur, deterius Parthico, sed Medico melius, extincto omni Cyrenaico, ut diximus. usus silphii in medicina foliorum ad purgandas vulvas pellendosque emortuos partus; decocuntur in vino albo et odorato, ut bibatur mensura acetabuli a balineis. radix prodest arteriis exasperatis, collectionibus sanguinis inlinitur. sed in cibis concoquitur aegre, inflationes facit et ructus. urinae quoque noxia est, suggillatis cum vino et oleo amicissima et cum cera strumis. verrucae sedis crebriore eius suffitu cadunt.