LOGOI

Passage

Pliny the Elder, Naturalis Historia 22.24.p7

lat pliny elder phi001 perseus lat2

Nec huius usus, quos mixta aliis praestat, enumerare possit medicina, sicuti nec ceterorum, quae cum aliis prosunt. ista, ut diximus, ingeniis constant. non fecit ceratum, malagmata, emplastra, collyria, antidota parens illa ac divina rerum artifex; officinarum haec, immo verius avaritiae commenta sunt. naturae quidem opera absoluta atque perfecta gignuntur, paucis ex causa, non ex coniectura rebus adsumptis, ut suco aliquo sicca temperentur ad meatus aut corpore alio umnentia ad nexus. scripulatim quidem colligere ac miscere vires non coniecturae humanae opus, sed inpudentiae est. nos nec Indicarum Arabicarumque mercium aut externi orbis adtingimus medicinas . non placent remediis tam longe nascenlia, non nobis gignuntur, immo ne illis quidem; alioqui non venderent . odorum causa unguentorumque et deliciarum, si place, etiam superstitionis gratia emantur, quoniam ture supplicamus et costo. salutem quidem sine istis posse constare, vel ob id probabiimus, ut tanto magis sui delicias pudeat.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable