Passage
Pliny the Elder, Naturalis Historia 22.25.p16
lat pliny elder phi001 perseus lat2
Cicer et silvestre est, foliis simile, odore gravi. si largius sumatur, alvus solvitur et inflatio contrahitur et tormina.tostum salubrius habetur. cicercula etiamnum magis in alvo proficit. farina utriusque ulcera manantia capitis sanat, efficacius silvestris, item comitiales et iocinerum tumores et serpentium ictus. ciet menses et urinas, grano maxime. emendat et lichenas et testium inflammationes, regium morbum, hydropicos. laedunt omnia haec genera exulceratam vesicam et renes. gangraenis utiliora cum melle et his, quae cacoëthe vocantur. verrucarum in omni genere prima luna singulis granis singulas tangunt, eaque grana in linteolo deligata post se abiciunt, ita fugari vitium arbitrantes. nostri praecipiunt arietinum in aqua cum sale discoquere, ex eo bibere cyathos binos in difficultatibus urinae; sic et calculos pelli.morbumque regium. eiusdem foliis sarmentisque decoctis aqua quam maxime calida morbos pedum lenit, et ipsum calidum tritumque inlitum. columbini decocti aqua horrorem tertianae et quartanae minuere creditur. nigrum autem cum gallae dimidio tritum oculorum ulceribus ex passo medetur. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable