Passage
Pliny the Elder, Naturalis Historia 22.25.p19
lat pliny elder phi001 perseus lat2
Irionem inter fruges sesamae similem esse diximus et a Graecis erysimon vocari, Galli velam appellant. est autem fruticosum, foliis erucae, angustioribus paulo, semine nasturtii, utilissimum tussientibus cum melle et in thoracis purulentis excreationibus. datur et regio morbo et lumborum vitiis, pleuriticis, torminibus, coeliacis. inlinitur vero parotidum et carcinomatum malis, testium ardoribus ex aqua, alias cum melle, infantibus quoque utilissimum, item sedis vitiis et articulariis morbis cum melle et fico, contra venena etiam efficax potu. medetur et suspiriosis, item fistulis cum axungia vetere ita, ne intus addatur. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable