Passage
Pliny the Elder, Naturalis Historia 22.25.p6
lat pliny elder phi001 perseus lat2
Milio sistitur alvus, discutiuntur tormina, in quem usum torretur ante. nervorum doloribus et aliis fervens in sacco inponitur, neque aliud utilius, quoniam levissimum mollissimumque est et caloris capacissimum. itaque talis usus eius est ad omnia, quibus calor profuturus est. farina eius cum pice liquida serpentium et multipedae plagis inponitur. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable