Passage
Pliny the Elder, Naturalis Historia 22.praef
lat pliny elder phi001 perseus lat2
Implesse poterant miraculum sui natura atque tellus reputantium vel prioris tantum voluminis dotes totque genera herbarum utilitatibus hominum aut voluptatibus genita. sed quanto plura restant quantoque mirabiliora inventu! illa enim maiore in parte cibi aut odoris decorisve commendatio ad numerosa experimenta duxit; reliquarum potentia adprobat, nihil ab rerum natura sine aliqua occultiore causa gigni. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable