LOGOI

Passage

Pliny the Elder, Naturalis Historia 23.1.p1

lat pliny elder phi001 perseus lat2

Maturescentium autem uvae vehementiores nigrae —ideo vinum ex his minus iucundum -, suaviores albae, quoniam e tralucido facilius accipitur aër. recentes stomachum et spiritus inflatione alvum turbant. itaque in febri damnantur, utique largiores; gravedinem enim capiti morbumque lethargum faciunt. innocentiores quae decerptae diu pependere, qua ventilatione etiam utiles fiunt stomacho aegrisque, nam et refrigerant leviter et fastidium auferunt.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable