Passage
Pliny the Elder, Naturalis Historia 23.1.p12
lat pliny elder phi001 perseus lat2
§27 Est ergo et nigra, quam proprie bryoniam vocant , alii Chironiam, alii gynaecanthen aut aproniam, similem priori, praeterquam colore ; huius enim nigrum esse diximus. asparagos eius Diocles praetulit veris asparagis in cibo urinae ciendae lienique minuendo. in frutectis et haraundinetis maxume nascitur. radix foris nigra, intus buxeo colore. ossa infracta vel efficacius extrahit quam supra dicta, cetera eadem. peculiare quod iumentorum cervicibus unice medetur. aiunt, si quis villam eacinxerit, fugere accipitres tutasque fieri villares. alites eadem in iumento homineque flemina aut sanguinem, qui se ad talos deiecerit, circumligata sanat. et hactenus de vitium generibus. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable