Passage
Pliny the Elder, Naturalis Historia 23.1.p20
lat pliny elder phi001 perseus lat2
Vini genera, quae fingi docuimus, nec fieri iam arbitror et supervacuum eorum usum, cum ipsis rebus, ex quibus finguntur, doceamus uti. et alias modum excesserat medicorum in his ostentatio, veluti e napis vinum utile esse ab armorum equitandive lassitudine praecipientium atque, ut reliqua omittamus, etiam e iunipiro. et quis satius censeat apsinthite vino utendum potius quam apsinthio ipso? in reliquis omittatur et palmeum, capiti noxium ventrique tantum molliendo et sanguinem excreantibus non inutile. ficticium non potest videri quod bion appellavimus, cum sit in eo sola pro arte festinatio. prodest stomacho dissolute aut cibos non perficienti, praegnantibus defectis, paralyticis, tremulis, vertigini, torminibus, ischiadicis. in pestilentia quoque ac peregrinationibus vim magnam auxiliandi habere dicitur. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable