LOGOI

Passage

Pliny the Elder, Naturalis Historia 23.2.p2

lat pliny elder phi001 perseus lat2

Oxymeli antiqui, ut Dieuches tradit, hoc modo temperabant: mellis minas x, aceti veteris heminas v, salis marini pondo libram quadrantem, aquae sextarios v pariter coquebant deciens defervescente cortina atque ita diffundebant inveterabantque. sustulit totum id Asclepiad es coarguitque—nam etiam in febribus databant —, profuisse tamen fatetur contra serpentes, quas sepas vocant , et contra meconium ac viscum, et anginis calidum gargarizatum et auribus, oris gutturisque desideriis. quae nunc omnia oxyalme contingunt, id est sale et aceto recente , efficacius.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable