LOGOI

Passage

Pliny the Elder, Naturalis Historia 23.3.p2

lat pliny elder phi001 perseus lat2

Eosdem effectus et flos earum habet. uruntur cauliculi efflorescentes, ut cinis spodi vicem praestet, vinoque infuso iterum uritur. suppurationes et panos inlinunt cinere eo vel foliis tusis cum melle, oculos vero cum polenta . sucus fruticis recentis accensi destillans sanat lichenas, furfures, manantia ulcera. nam lacrima, quae ex arbore ipsa destillat, Aethiopicae maxime oleae, mirari satis non est repertos, qui dentium dolores inlinendos censerent, venenum esse praedicantes atque etiam in oleastro quaerendum.e radice oleae quam tenerrimae cortex derasus in mel crebro gustatu medetur sanguinem reicientibus et suppurata extussientibus. ipsius oleae cinis cum axungia tumores sanat extrahitque fistulis vitia et ipsas sanat.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable