Passage
Pliny the Elder, Naturalis Historia 23.3.p4
lat pliny elder phi001 perseus lat2
De amurca poteramus videri satis dixisse Catonem secuti, sed reddenda medicinae quoque est. gingivis et oris ulceribus, dentium stabilitati efficacissime subvenit, item ignibus sacris infusa et iis, quae serpant. pernionibus nigrae olivae amurca utilior, item infantibus fovendis, albae vero mulierum vulvae in lana admovetur. multo autem omnis amurca decocta efficacior. coquitur in Cyprio vase ad crassitudinem mellis. usus eius cum aceto aut vino vetere aut mulso, ut quaeque causa exigat, in curationem oris, dentium, aurium, ulcerum manantium, genitalium, rhagadum. vulneribus in linteolis inponitur, luxatis in lana. ingens hic usus utique inveterato medicamento ; tale enim fistulas sanat. infunditur sedis, genitalium , vulvae exulcerationi, inlinitur vero podagris incipientibus , item articulariis morbis. si vero cum omphacio recoquatur ad mellis crassitudinem, causarios dentes extrahit ; item iumentorum scabiem cum decocto lupinorum et chamaeleonte herba mire sanat. cruda amurca podagras foveri utilissimum. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable