Passage
Pliny the Elder, Naturalis Historia 23.4.p1
lat pliny elder phi001 perseus lat2
Oleastri foliorum eadem natura. spodium e cauliculis vehementius inhibet rheumatismos. sedat et inflammationes oculorum, purgat ulcera alienata et explet, excrescentia leniter erodit siccatque et ad cicatricem perducit . cetera ut in oleis, peculiare autem, quod folia decocuntur ex melle et dantur coclearibus III contra sanguinis excreationes. oleum tantum acrius efficaciusque, et ideo os quoque colluitur illo ad firmitatem dentium. inponuntur folia et paronychiis et carbunculis et contra omnem collectionem cum vino, iis vero, quae purganda sint, cum melle. miscentur oculorum medicamentis decoctum foliorum et sucus oleastri. utiliter et auribus instillatur cum melle vel si pus effluat. fore oleastri condylomata inlinuntur et epinyctides, item cum farina hordeacia venter in rheumatismo, cum oleo capitis dolores. cutem in capite ab ossibus recedentem cauliculi decocti et cum melle inpositi conprimunt. ex oleastro maturi in cibo sumpti sistunt alvum, tosti autem et cum melle triti nomas repurgant , carbunculos rumpunt. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable