LOGOI

Passage

Pliny the Elder, Naturalis Historia 23.4.p11

lat pliny elder phi001 perseus lat2

Hyoscyaminum emolliendo utile est, nervis inutile . potum quidem cerebri motus facit.—Therminum e lupinis emollit, proximum rosaceo effectu.—Narcissinum dictum est cum suo flore.—Raphaninum phthiriasis longa valitudine contractas tollit scabritiasque cutis in facie emendat. —Sesaminum aurium dolores sanat et ulcera, quae serpunt, et quae cacoēthe vocant.—Lilinum, quod et syrium vocavimus, renibus utilissimum est sudoribusque evocandis, vulvae molliendae concoquendisque intus. —Selgiticum nervis utile esse diximus, sicut herbacium quoque, quod Iguvini circa Flaminiam viam vendunt.

Provenance