Passage
Pliny the Elder, Naturalis Historia 23.6.p6
lat pliny elder phi001 perseus lat2
Primus pomi huius partus florere incipientis cytinus vocatur a Graecis, mirae observationis multorum experimento . si quis unum ex his, solutus vinculo omni cinctus et calciatus atque etiam anuli, decerpserit II digitis, pollice et quarto, sinistrae manus atque ita lustratis levi tactu oculis in os additum devoraverit, ne dente contingat, adfirmatur nullam oculorum inbecillitatem passurus eodem anno. iidem cytini siccati tritique carnes excrescentes. cohibent, gingivis et dentibus medentur, vel si mobiles sint, decocto suco. ipsa corpuscula trita ulceribus, quae serpunt putrescuntve, inlinuntur, item oculorum inflammationi intestinorumque et fere ad omnia quae cortices malorum . adversantur scorpionibus. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable