Passage
Pliny the Elder, Naturalis Historia 23.7.p1
lat pliny elder phi001 perseus lat2
Pirorum omnium cibus, etiam valentibus onerosus , aegris vini quoque modo negatur. decocta eadem mire salubria et grata, praecipue Crustumina; quaecumque vero cum melle decocta stomachum adiuvant. fiunt cataplasmata e piris ad discutienda corporum vitia, et decocto eorum ad duritias utuntur. ipsa adversantur boletis atque fungis pelluntque pondere et pugnante suco.— Pirum silvestre tardissime maturescit. conciditur suspensumque siccatur ad sistendam alvum, quod et decoctum eius potu praestat. decocuntur et folia cum pomo ad eosdem usus. pirorum ligni cinis contra fungos etiamnum efficacius proficit.—Mala piraque iumentis portatu mire gravia sunt vel pauca. remedio aiunt esse, si prius edenda dentur aliqua aut utique ostendantur. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable