Passage
Pliny the Elder, Naturalis Historia 23.7.p8
lat pliny elder phi001 perseus lat2
Mora, in Aegypto et Cypro sui generis, ut diximus , largo suco abundant summo cortice desquamato; altior plaga sicca est mirabili natura. sucus adversatur venenis serpentium, prodest dysintericis, discutit panos omnesque collectiones, vulnera conglutinat, capitis dolores sedat, item aurium. splenicis ibitur atque inlinitur et contra perfrictiones. celerrime teredinem sentit. neque apud nos suco minor usus: adversatur aconito et araneis in vino potus; alvum solvit, pituitas taeniasque et similia ventris animalia extrahit. hoc idem praestat et cortex tritus. folia tingunt capillum cum fici nigrae et vitis cortice ve simul coctis aqua caelesti. pomi ipsius sucus alvum solvit protinus. ipsa poma ad praesens stomacho utilia, refrigerant, sitim faciunt; si non superveniat alius cibus, intumescunt. ex inmaturis sucus sistit alvum, veluti animalis alicuius in hac arbore observandis miraculis quae in natura eius diximus. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable