Passage
Pliny the Elder, Naturalis Historia 23.8.p4
lat pliny elder phi001 perseus lat2
Nuces iuglandes Graeci a capitis gravedine appellavere . etenim arborum ipsarum foliorumque virus in cerebrum penetrat. hoc minore tormento, sed in cibis, nuclei faciunt. sunt autem recentes iucundiores; siccae unguinosiores et stomacho inutiles, difficiles concoctu, capitis dolorem inferentes, tussientibus inimicae, vomituris ieiunis aptae in tenesmo solo, trahunt enim pituitam. eaedem praesumptae venena hebetant, item * adversantur cepis leniuntque earum saporem. aurium inflammationi inponuntur, cum mellis exiguo et ruta mammis et luxatis, * anginae cum ruta et oleo*, cum cepa autem et sale et melle canis hominisque morsui. putamine nucis iuglandis dens cavus inuritur. putamen combustum tritumque in oleo aut vino infantium capite peruncto nutrit capillum; ideoad alopecias sic utuntur. quo plures nuces quis ederit, hoc facilius taenias pellit. quae perveteres sunt, nuces gangraenis et carbunculis medentur, item suggillatis ; cortex iuglandium lichenum vitio et dysintericis, folia trita cum aceto aurium dolori. in sanctuariis Mithridatis, maximi regis, devicti Cn. Pompeius invenit in peculiari commentario ipsius manu conpositionem antidoti e II nucibus siccis, item ficis totidem et rutae foliis xx simul tritis, addito salis grano: ei, qui hoc ieiunus sumat, nullum venenum nociturum illo die. contra rabiosi quoque canis morsum nuclei a ieiuno homine commanducati inlitique praesenti remedio esse dicuntur.