LOGOI

Passage

Pliny the Elder, Naturalis Historia 24.11.p15

lat pliny elder phi001 perseus lat2

Cummium genera diximus. in his maiores effectus melioris cuiusque erunt. dentibus inutiles sunt, sanguinem coagulant et ideo reicientibus sanguinem prosunt, item ambustis, arteriae vitiis inutiles, urinam cient, amaritudines hebetant. adstrictoriis ceteris, quae ex amygdala amara est spissandisque visceribus efficacior, habet excalfactorias vires. proponuntur prunorum etiam et cerasorum ac vitium. siccant inlitae et adstringunt, ex aceto vero infantium lichenes sanant, prosunt et tussi veteri IIII obolis in mixto potis. creduntur et colorem gratiorem facere ciborumque adpetentiam et calculosis prodesse cum passo potae. oculorum et vulnerum utilitatibus maxime conveniunt.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable