Passage
Pliny the Elder, Naturalis Historia 24.11.p3
lat pliny elder phi001 perseus lat2
Ne in Aegypto quidem nascitur hebenus, ut docuimus , nec tractamus in medicina alienos orbes, non omittetur tamen propter miraculum. scobem eius oculis unice mederi dicunt lignoque ad cotem trito cum passo caliginem discuti, ex aqua vero radice albugines oculorum, item tussim pari modo dracunculi radicis adiecto cum melle. hebenum medici et inter erodentia adsumunt. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable