LOGOI

Passage

Pliny the Elder, Naturalis Historia 24.11.p4

lat pliny elder phi001 perseus lat2

Rhododendros ne nomen quidem apud nos invenit Latinum; rhododaphnen vocant aut nerium. mirum folia eius quadripedum venenum esse, homini vero contra serpentes praesidium ruta addita e vino pota. pecus etiam et caprae, si aquam biberint, in qua folia ea maduerint, mori dicuntur.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable