LOGOI

Passage

Pliny the Elder, Naturalis Historia 24.11.p9

lat pliny elder phi001 perseus lat2

Tinguentibus et radicula lanas praeparat, quam struthion a Graecis vocari diximus. medetur morbo regio et ipsa et decoctum eius potu, item pectoris vitiis. urinam ciet, alvum solvit. et vulvas purgat, quam ob rem aureumπεσσὸν medici vocant ex ea. e melle prodest magnifice et tussi, orthopnoeae coclearis mensura, cum polenta vero et aceto lepras tollit. eadem cum panace et capparis radice calculos frangit pellitque, panos discutit cum farina hordeacia et vino decocta. miscetur et malagmatis et collyriis claritatis causa, sternumento utilis inter pauca, lieni quoque ac iocineri. eadem pota denarii unius pondere ex aqua mulsa suspiriosos sanat, sic et pleuriticos et omnes lateris doloris. —Apocyni semen ex aqua—frutex est folio hederae, molliore tamen, et minus longis viticulis, semine acuto, diviso, lanuginoso, gravi odore—canes et omnes quadripedes necat in cibo datum.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable