LOGOI

Passage

Pliny the Elder, Naturalis Historia 24.14.p1

lat pliny elder phi001 perseus lat2

cynosbaton, alii cynapanxin, alii neurospaston vocant . folium habet vestigio hominis simile. fert et uvam nigram, in cuius acino nervum habet, unde neurospastos dicitur tota, alia quam cappari, quod medici cynosbaton appellarunt. hius thyrsus ad remedia splenis et inflationes conditus ex aceto manditur. nervus eius cum mastiche Chia commanducatus os purgat. ruborum rosa alopecias cum axungia emendat. mora capillum tingunt cum omphacino oleo. flos mori messe colligitur; candidus pleuriticis praecipuus ex vino potus, item coeliacis. radix ad tertias decocta alvum sistit et sanguinem, item dentes collutos decocto. eodem suco foventur sedis atque genitalium ulcera. cinis e radice reprimit uvam.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable