Passage
Pliny the Elder, Naturalis Historia 24.15.p1
lat pliny elder phi001 perseus lat2
Chamaedrys herba est, quae Latine trixago dicitur. aliqui eam chamaeropem, alii Teucriam appellavere. folia habet magnitudine mentae, colore et divisura quercus — alii serrata et ab eo serram inventam esse dixerunt—, flore paene purpureo. carpitur praegnans suco in petrosis, adversus serpentium venena potu inlituque efficacissima, item stomacho, tussi vetustae, pituitae in gula cohaerescenti, ruptis, convulsis, lateris doloribus. lienem consumit, urinam et menses ciet, ob id incipientibus hydropicis efficax, manualibus scopis eius in II heminis aquae decoctis usque ad tertias. faciunt et pastillos terentes eam ex aqua ad supra dicta. sanat et vomicas et vetera ulcera vel sordida cum melle. fit et vinum ex ea pectoris vitiis. foliorum sucus cum oleo caligines oculorum discutit, ad splenem ex aceto sumitur. excalfacit perunctione. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable