Passage
Pliny the Elder, Naturalis Historia 24.15.p6
lat pliny elder phi001 perseus lat2
Chamaeleucen apud nos farfarum sive farfugium vocant. nascitur secundum fluvios, folio populi, sed ampliore . radix eius inponitur carbonibus cupressi, atque is nidor per infundibulum bibitur inveteratae tussi.