LOGOI

Passage

Pliny the Elder, Naturalis Historia 24.16.p2

lat pliny elder phi001 perseus lat2

Dracunculus, quem dixi, hordeo maturescente effoditur luna crescente. omnino habentem serpentes fugiunt. adeo percussis prodesse potum aiunt ; maiorem vim esse, si ferro non attingatur. sucus eius et aurium dolori prodest . id autem, quod Graeci dracontion vocant, triplici effigie demonstratum mihi est: foliis betae, non sine thyrso, flore purpureo; hoc est simile aro. alii radice longa veluti signata articulosaque monstravere, ternis omnino cauliculis , foliis, decoqui ex aceto contra serpentium ictus iubentes. tertia demonstratio fuit folio maiore quam cornus , radicis harundineae, totidem, ut adfirmabant, geniculatae nodis, quot haberet annos, totidemque esse folia; hi ex vino vel aqua contra serpentes dabant.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable