LOGOI

Passage

Pliny the Elder, Naturalis Historia 24.16.p6

lat pliny elder phi001 perseus lat2

Myrris, quam alii myrrizan, alii myrran vocant, simillima est cicutae caule foliisque et flore, minor tantum et exilior, cibo non insuavis. ciet menstrua et partus cum vino. aiunt eandem potam in pestilentia salutarem esse. subvenit et phthisicis in sorbitione data. aviditatem cibi facit, phalangiorum morsus restinguit. ulcera quoque in facie aut capite sucus eius in aqua triduo maceratae sanat.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable