Passage
Pliny the Elder, Naturalis Historia 24.2
lat pliny elder phi001 perseus lat2
Loton herbam itemque Aegyptiam eodem nomine , alias et Syrticam arborem, diximus suis locis. haec lotos, quae faba Graeca appellatur a nostris, alvum bacis sistit. ramenta ligni decocta in vino prosunt dysintericis , menstruis, vertigini, comitialibus, cohibent et capillum . mirum his ramentis nihil esse amarius fructuque dulcius. fit et e scobe eius medicamentum ex aqua myrti 5 decocta subacta et divisa in pastillos, dysintericis utilissimum pondere victoriati cum aquae cyathis III. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable