LOGOI

Passage

Pliny the Elder, Naturalis Historia 24.6.p6

lat pliny elder phi001 perseus lat2

Piceae et laricis folia trita.... et in aceto decocta dentium dolori. prodest cinis corticum intertrigini, ambustis; potus alvum sistit, urinam movet, suffitu vulvas corrigit. piceae folia privatim iocineri utilia sunt drachmae pondere in aqua mulsa pota. silvas eas dumtaxat, quae picis resinaeque gratia radantur, utilissimas esse phthisicis aut qui longa aegritudine non recolligant vires satis constat et illum caeli aëra plus ita quam navigationem Aegyptiam proficere, plus quam lactis herbidos per montium aestiva potus.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable