LOGOI

Passage

Pliny the Elder, Naturalis Historia 24.6.p9

lat pliny elder phi001 perseus lat2

Resinam supra dictis arboribus gigni docuimus et genera eius et nationes in ratione vini ac postea in, arboribus. summae species duae, sicca et liquida. sicca e pinu et picea fit, liquida terebintho, larice, lentisco, cupresso ; nam et hae ferunt in Asia ac Syria. falluntur qui eandem putant esse e picea atque larice; picea enim pinguem et turis modo sucosam fundit, larix gracilem ac mellei coloris, virus redolentem. medici liquida raro utuntur et in ovo fere, e larice propter tussim ulceraque viscerum—nec pinea magnopere in usu —, ceteris non nisi coctis. et coquendi genera satis demonstravimus.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable