Passage
Pliny the Elder, Naturalis Historia 25.11.p1
lat pliny elder phi001 perseus lat2
Verum et generatim membratimque singulis corporum morbis remedia subtexemus orsi a capite. Alopecias emendat nymphaeaeHeracliae radix, sive una.... trita inlinantur. polythrix distat a callitriche, quod iuncos albos habet et folia plura maioraque, frutice quoque maior est. defluentem capillum confirmant et densant . item lingulaca, circa fontes nascens, cuius radix [admixta] combusta teritur cum adipe suis nigrae; id quoque excipitur, ut eius suis, quae numquam pepererit ; sol deinde plurimum confert inlitae. similis usus est cyclamini radicis.—Porriginem veratri radix tollit in oleo decocta vel in aqua. —Capitis dolori medetur panacis omnium generum radix in oleo contrita, aristolochia, hiberis adalligata hora vel diutius, si pati possit, comitante balinei usu. medetur et daucum. purgat autem cyclaminos cum melle in nares addita et ulcera capitis sanat inlita. medetur et peristereos. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable