LOGOI

Passage

Pliny the Elder, Naturalis Historia 25.12

lat pliny elder phi001 perseus lat2

Oculorum aciem centaurio maiore putant adiuvari , si addita aqua foveantur, suco vero minoris cum nelle culices, nubeculas, obscuritates discuti, cicatrices extenuari , albugines quidem etiam iumentorum sideritide. nam chelidonia supra dictis omnibus mire medetur. panacis radicem cum polenta epiphoris inponunt. hyoscyami semen et bibunt obolo, tantundem meconii adicientes vinumque , ad epiphoras inhibendas. inungunt et Gentianae suco, quem collyriis quoque acrioribus pro meconio miscent. facit claritatem et Euphorbeum inunctis. instillatur plantaginis sucus lippitudini. caligines aristolochia discutit Hiberis adalligata capiti, quinquefolium. epiphoras et si qua in oculis vitia sunt emendat verbascum. epiphoris inponitur peristereos ex rosaceo vel aceto. ad hypochysis et caliginem cyclamini pastillos diluunt, peucedani sucum ut diximus, ad claritatem et caligines cum meconio et rosaceo. psyllion inlitum fronti epiphoras suspendit.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable