Passage
Pliny the Elder, Naturalis Historia 25.13.p11
lat pliny elder phi001 perseus lat2
Duo genera eius : maius in fictilibus vasculis seritur, quod aliqui bupihthalmon appellant, alii zoophthalmon , alii stergethron, quia amatoriis conveniat, alii hypo- geson, quoniam in subgrundiis fere nascitur ; sunt qui ambrosiam potius vocant et qui amerimnon, Italia sedum magnum aut oculum aut digitillum. alterum minusculum, quod erithales vocant, alii trithales, quia ter floreat, alii erysithales, aliqui isoētes, Italia sedum, sed aeqne aizoum utrumque, quoniam vireat semper. maius et cubiti altitudinem excedit, crassitudine plus quam pollicari. folia in cacumine linguae similia, carnosa, pinguia, larga suco, latitudine pollicari, alia in terrain convexa, alia stantia ita, ut ambitu effigiem imitentur oculi. quod minus est, in muris parietinisque et tegulis nascitur, fruticosum a radice et foliosum usque ad cacumen, foliis angustis, mucronatis, sucosis, palmum alto caule. radix inutilis. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable