LOGOI

Passage

Pliny the Elder, Naturalis Historia 25.13.p13

lat pliny elder phi001 perseus lat2

Omnium harum vis eadem, refrigerare et adstringere. medentur epiphoris folia inposita vel sucus inunctis, purgat enim ulcera oculorum expletque et ad cicatricem perducit palpebras deglutinat. eaedem capitis doloribus medentur suco vel folio temporibus inlitis, adversantur phalangiorum ictibus, aconito vero maius aizoum praecipue. a scorpionibus quoque habentem id feriri negant.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable