LOGOI

Passage

Pliny the Elder, Naturalis Historia 25.2.p2

lat pliny elder phi001 perseus lat2

Antea condiderat solus apud nos, quod equidem inveniam, Pompeius Lenaeus Magni libertus, quo primum tempore hanc scientiam ad nostros pervenisse animo adverto. namque Mithridates, maximus sua aetate regum, quem debellavit Pompeius, omnium ante se genitorum diligentissimus vitae fuisse argumentis, praeterquam fama, intellegitur. uni ei excogitatum cotidie venenum bibere praesumptis remediis, ut consuetudine ipsa innoxium fieret; primo inventa genera antidoti, ex quibus unum etiam nomen eius retinet; illius inventum, sanguinem anatum Pontic arum miscere antidotis, quoniam veneno viverent; ad ilium Asclepiadis medendi arte clari volumina composita extant, cum sollicitatus ex urbe Roma praecepta pro se mitteret; illum solum mortalium certum est XXII linguis locutum, nec e subiectis gentibus ullum hominem per interpretem appellatum ab eo annis LVI, quibus regnavit. is ergo in reliqua ingeni magnitudine medicinae peculiariter curiosus et ab omnibus subiectis, qui fuere magna pars terrarum, singula exquirens scrinium commentationum harum et exemplaria effectusque in arcanis suis reliquit, Pompeius autem omni praeda regia potitus transferre ea sermone nostro libertum suum Lenaeum grammaticae artis iussit vitaeque ita profuit non minus quam reipublicae victoria ilia.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable