LOGOI

Passage

Pliny the Elder, Naturalis Historia 25.4.p4

lat pliny elder phi001 perseus lat2

Panaces ipso nomine omnium morborum remedia promittit, numerosum et dis inventoribus adscrlptum. unum quippe Asclepion cognominatur, a quo is filiam Panaciam appellavit. sucus est coactus ferulae qualem diximus, radice multi corticis et salsi. hac evolsa scrobem repleri vario genere frugum religio est ac terrae piamentum. ubi et quonam fieret modo aut quale maxime probaretur, inter peregrina docuimus. id, quod e Macedonia adfertur, bucolicon vocant armentariis sponte erumpentem sucum excipientibus ; hoc celerrime evanescit. et in aliis autem generibus inprobatur maxime nigrum ac molle; id enim argumento est cera adulterati. — Alterum genus Heracleon vocant et ab Hercule inventum tradunt, alii origanum Heracleoticum aut silvestre, quoniam est origano simile, radice inutili, de quo origano diximus.— Tertium panaces Chironium cognominatur ab inventore . folium eius simile lapatho, maius tamen et hirsutius, flos aureus, radix parva. nascitur pinguibus locis. huius flos efficacissimus, eoque amplius quam supra dicta prodest. — Quartum [genus] palaces, ab eodem Chirone repertum , centaurion cognominatur, sed et Pharnaceon, in controversia inventionis a Pharnace rege deductum. seritur hoc, longioribus quam cetera follis et serratis. radix odorata in umbra siccatur vinoque gra???m adicit. alia eius genera duo fecere aliqui, levis folii, alterum tenuius.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable