Passage
Pliny the Elder, Naturalis Historia 25.5.p6
lat pliny elder phi001 perseus lat2
Farina eorum per se et mixta radiculae, qua lanas diximus lavari, sternumentum facit, amboque somnum. leguntur autem tenuissimae radices brevesque ac velut decurtatae et imae. nam summa, quae est crassissima, cepis similis, canibus tantum datur purgationis causa. antiqui radicem cortice quam carnosissimo seligebant, quo tenuior eximeretur medulla; hanc umidis spongeis opertam turgescentemque acu in longitudinem findebant, dein fila in umbra siccabant his utentes. nunc ramulos ipsos ab radice quam crassissimi corticis ita dant. optimum quod acre gustu fervensque in frangendo pulverem emittit. durare vim xxx annis ferunt. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable