LOGOI

Passage

Pliny the Elder, Naturalis Historia 25.5.p9

lat pliny elder phi001 perseus lat2

Cavendum est felici quoque cura, ne nubilo die detur, inpetibiles quippe cruciatus existunt. nam aestate potius quam hieme dandum non est in dubio. corpus VII diebus ante praeparandum cibis acribus, abstinentia vini, quarto et tertio die vomitionibus, pridie cenae abstinentia. album et in dulci datur, aptissime vero in lente aut pulte. nuper invenere dissectis raphanis inserere helleborum rursusque conprimere raphanos, ut transeat vis, atque lenimento dare. reddi post IIII fere horas incipit; totuml opus septenis peragitur horis. medetur ita morbis comitialibus , ut diximus, vertigini, melancholicis, insanientibus, lymphatis, elephantiasi albae, lepris, tetano, tremulis, podagricis , hydropicis incipientibusque tympanicis, stomachicis, spasticis cynicis, ischiadicis, quartanis, quae aliter non desinant , tussi veteri, inflationibus, torminibus redeuntibus.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable