Passage
Pliny the Elder, Naturalis Historia 25.7.p1
lat pliny elder phi001 perseus lat2
Clymenus a rege herba appellata est, hederae foliis, ramosa, caule inani articulis praecincta, odore gravi et semine hederae, silvestribus et montuosis nascens. quibus morbis pota medeatur, dicemus, sed hic indicandum est, dum medeatur, sterilitatem pota etiam viris fieri. Graeci plantagini similem esse dixerunt, caule quadrato, folliculis cum semine inter se inplexis veluti polyporum cirris. et sucus autem in usu, vi summa in refrigerando.