LOGOI

Passage

Pliny the Elder, Naturalis Historia 25.7.p4

lat pliny elder phi001 perseus lat2

Mulieres quoque hanc gloriam adfectavere, in quibus Artemisia uxor Mausoli adoptata herba, quae antea parthenis vocabatur. sunt qui ab Artemide Ilithyia cognominatam putent, quoniam privatim medeatur feminarum malis. est autem absinthii modo fruticosa, maioribus foliis pinguibusque. ipsius duo genera: altior latioribus foliis, altera tenera tenuioribus et non nisi in maritimis nascens. sunt qui in mediterraneis eodem nomine appellent, simplici caule, minimis foliis, floris copiosi, erumpentis cum uva maturescit, odore non iniucundo. quam quidam botryn , alii ambrosiam vocant, talis in Cappadocia nascitur.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable