LOGOI

Passage

Pliny the Elder, Naturalis Historia 25.8.p1

lat pliny elder phi001 perseus lat2

Celebravit et Themiso medicus vulgarem herbam plantaginem tamquam inventor volumine de ea edito. duo eius genera: minor angustioribus foliis et nigrioribus linguae pecorum similis, caule anguloso in terrain inclinato , in pratis nascens; altera maior, foliis laterum modo inclusa, quae quia septena sunt, quidam eam heptapleuron vocavere. huius et caulis cubitalis est. et ipsa in umidis nascitur, multo efficacior. mira vis in siccando densandoque corpore, cauterii vicem optinens. nulla res aeque sistit fluctiones, quas Graeci rheumatismos vocant.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable