LOGOI

Passage

Pliny the Elder, Naturalis Historia 25.8.p10

lat pliny elder phi001 perseus lat2

Animalia quoque invenere herbas, in primisque chelidoniam. hac enim hirundines oculis pullorum in nido ... restituuntque visum, ut quidam volunt, etiam erutis oculis. genera eius duo: maior fruticosa, folio pastinacae erraticae ampliore, ipsa altitudine II cubitorum, colos albicans , flos luteus; minori folia hederae rotundiora, minus candida. sucus croci, mordax, semen papaveris. florent adventu hirundinum, discessu marcescunt. sucus florentibus exprimitur et in aereo vase cum melle Attico leniter cinere ferventi decoquitur, singulari remedio contra caligines oculorum. utuntur et per se suco et in collyriis, quae chelidonia appellantur ab ea.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable