Passage
Pliny the Elder, Naturalis Historia 25.8.p14
lat pliny elder phi001 perseus lat2
Verum et effectus ususque dicendi sunt ordiendumque malorum omnium pessimo est, serpentium ictu. medentur ergo Britannica herba, panacis omnium generum radix e vino, Chironii et flos et semen potum inlitumve ex vino et oleo, privatim quae cunila bubula appellatur, Polemonia vel Philetaeris radicis drachmis IIII in mero, Teucria, sideritis, scordotis ex vino, privatim ad angues, pota et inlita sive suco sive folio sive decocto, centaurii maioris radix drachma in vini albi cyathis III, Gentiana praecipue adversus angues II drachmis cum pipere et ruta in vini cyathis VI, sive viridis sive sicca. et Lysimachiae odorem fugiunt. datur ex vino percussis chelidonia; morsibus inponitur Vettonica praecipue, cui vis tanta perhibetur , ut inclusae circulo eius serpentes ipsae sese interimant flagellando. datur ad ictus semen eius denarii pondere cum III cyathis vini vel farina drachmis III sextario aquae —farina etinponitur —, Cantabrica, dictamnum, aristolochia radicis drachma in vini hemina, sed saepius bibenda. prodest et inlita ex aceto; similiter plistolochia, quin omnino suspensa supra focum fugat e domibus serpentes;